DELIACI

DELIACI
DELIACI
memorati Plin l. 10. c. 50. gallinatii erant Mercatores, quos gallinas saginare primos coepisse, scribit. Eorundem meminit Cic. in Lucullo, Quoniam gallinarium invenisti Deliacum quiova cognosceret. Item Orat. 2. pro C. Cornelio, apud Ascon. Columella quoque l. 8. c. 2. Iidem ex gallis faciebant capones: quo Petron. alludens, de hominibus etiam dixit, Deliaci manu recisi, h. e. spadones. Quam vero Romani vett. huiusmodi gallinarum delicias refugerint, docet Plin. cum post verba proxime memorata subiungit: Interdictum lege. C. Fannii Cons. XI. annis, ante tertium bellum Punicum, ne quid volucrum poneretur, praeter unam gallinam, quae non esset altilis: quod deinde caput translatum per omnes leges ambulavit: inventumque diverticulum est, in fraudem earum, gallinaceos quoque pascendi lacte madidis cibis. vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 3. c. 91.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • CAPO — castratus gallus est: quod Atistoteles, Histor. Animal. l. 9. c. ult. fieri docet, si binis tribusve ferramentis extremam alvi partem adusseris. Nunc testes binos eximere solent; nam alterutrô relictô, etiamnum coenunt, solitô more canunt, nec… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DELOS — Ins. maris Aegaei, Cycladum omnium clarissima, in quâ Latona Apollinem ac Dianam dicitur enixa, unde Diis illis sacrata putatur, tantumque religionis ei semper fuit, ut ne Persae quidem, quevum bellum toti Graeciae, Diis hominibusque indixissent …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GALLINA — Graece ὄρνις, quae vox avem in genere significabat, apud Graecos vetustiores, Hom. et Hesiod. Platonis aevo usurpari coepit pro genere gallinaceo et per aliquot saecula tam ad gallum, quam ad gallinam, pertinuit: donec obtinuit usus, ut gallinae… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MOLLIS — apud Claudian. Epigr. 8. de Apono, v. 11. Altô colle minor, parvis erectior arvis, Conspicuo clivus molliter orbe tumet: idem cum leni, apud Fortunatum l. 1. carm. 19. Hic brevis ascensus leni subit aggere clivum, Carpit et obliquâ mole viator… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TANAGRA — Ptol. Boeotiae nobile oppid. Graea Homero, teste Stephanô, cui Gephyra, ut et Oropus ab Aristotele dicitur. Hodie Anaioria dicitur Castaldo. Eius meminit Statius, l. 7. Theb. v. 254. Mille sagittiferos gelidae de colle Tanagrae. Nemo paulo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TERES — I. TERES fil. Sitalcis, Thracum Regis ab Atheniensibus civitate donatus. Vide Aristoph. Acharn. Act. 1. Sc. 4. II. TERES formositatis vocabulum. Petronius, Moles, teretes, Deliaci manu recisi. Horatius, Epod. 11. v. 27. Sed alius ardor, aut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • deliaco — pl.m. deliaci sing.f. deliaca pl.f. deliache …   Dizionario dei sinonimi e contrari

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”